In sequentibus autem magis declaratur, quare se dixerit Paulus civem Romanum, et est summa, quia pater suus per obsequiorum diligentiam sibi comparaverat gratiam Romanorum, et donatus est ab eis Romana libertate, ut putaretur civis Romanus ipse, et haeredes sui, et sic jure haereditario habebat Paulus consortium Romanae civilitatis. Rogo ergo te, permitte me loqui ad populum. Et permissus coepit loqui Hebraice. Quod audientes magis praestiterunt ei silentium. Viri fratres, ego sum homo Hebraeus natus in Tarso Ciliciae, nutritus in hac civitate secus pedes Gamalielis, et ab eo eruditus, et fui aemulator legis, sicut et vos, et persecutus sum Christianos. Cujus rei testis est mihi princeps sacerdotum, a quo accepi litteras in Damascum, ut si quos ibi invenirem Christianos, vinctos perducerem in Jerusalem. Postea prosecutus est quomodo percussit eum Dominus caecitate in via, quomodo conversus, et baptizatus ab Anania, quomodo post multum circumitum de Damasco rediit in Jerusalem. Et dum oraret in templo factus est in exstasi, et vidit, et audivit Christum dicentem sibi: Festina, et exi velociter de Jerusalem, quia non recipient testimonium tuum de me. Ad quem ipse respondit: Domine, ipsi sciunt, quia persequebar sectatores nominis Christiani, et interfui lapidationi Stephani, custodiens vestimenta lapidantium. Quasi dicat: Debet eis sufficere hoc exemplum conversationis meae. Et Dominus ad eum: Vade, quoniam ad nationes mittam te longe. Quasi diceret: Nec propter hoc credent tibi Judaei, ideo mittam te ad gentes, quae tam loco quam animo a Judaeis sunt longe.